monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 172

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 172
Sed haec quamvis una sit, tamen plurimos maritos habet; quia cum sacerdotibus Filii mei qui quotidie in officio ipsius sunt nuptias peragit; virgo tamen in integritate sua permanens, quoniam in ipsa fides incorrupta est. Quapropter et idem Paulus vas meum non dixit ut haec uxor unius mariti esset, quia sacerdotibus illis qui usque ad novissimum diem in eodem Unigenito meo surgunt coniuncta est, usque dum etiam nuptiae illae veniant, quae nunquam ulla mortalitatis instabilitate deficiant; sed et illi qui sub sacerdotibus in servitio altaris mei proxime ministrant, eiusdem uxoris mariti sunt, quemadmodum idem Paulus fidelem doctrinam hominibus per me praebens locutus est, dicens: Diaconi sint unius uxoris viri, qui filiis suis bene praesint, et suis domibus (ibid.). Quid hoc? Isti qui sui iuvaminis obsequio sacerdotibus assistunt, sint unius uxoris fideli coniunctione mariti. Et quae est uxor illa?